라틴어 문장 검색

Aio, inquam, apud te est, inquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 346)
"Providemus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo sed etiam coram hominibus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:21)
tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam:
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 9:5)
XXIII. Ait itaque Didimus in prima ad Alexandrum epistola, ait, inquam, sic:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:1)
- delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia vestra et nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 93:4)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe inuitaret.
(아풀레이우스, 변명 91:5)
Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:1)
Sic ferunt, inquam, idque declarat totidem quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장3)
De quo quidem Verbo Dei scilicet intelligibili, quod ut dictum est, sapientia intelligitur, beatus quoque Gregorius in homelia evangeliorum septima ita loquitur, distinguens scilicet ipsum intelligibile Verbum a verbo audibili, quod est vox. Scitis, inquit, quia Unigenitus Verbum Patris vocatur, Joanne attestante qui ait, "in principio erat Verbum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:11)
veluti fuit quod de Nestore ait trisaeclisenex et dulciorelocus iste, quod de tumidis magnisque fluctibus inquit multigrumis et
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 14:2)
Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:2)
Unum denique simile dictum beati Gregorii dicitur, quod hi qui suae solatium imperitiae quaerunt, cum ea de fide interrogantur ad quae respondere non sufficiunt, statim objiciunt illud, inquam, quod in homilia Evangeliorum XX, cum de resurrectione corporum loqueretur, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:14)
Alius ait 'hoc me primum doce,' item alius 'hoc volo,' inquit, ' discere, istud nolo';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 10:1)
Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut fremitum assuesceret voce vincere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION